Latin
Cap. CC
Edward Wotton, De differentiis animalium 459-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CC. De insectorum generatione &interitu. PRocreantur insecta quaedam per coitum &ex animalibus generis eiusdem, ut phalangia &aranei ex phalangiis &araneis: ut bruci, locustae, cicadae. Sunt autem quae coeunt quidem &generant, quaedam etiam animal, uerum non sui generis animal, sed uermiculos tantum, ut muscae &genera papilionum: neque eadem haec ex animalibus procreantur, sed ex putrescente humido aut sicco: ut pulices, muscae, cantharides. Quaedam nec ex animalibus nascuntur neque coeunt: ut culices &uermiculi nonnulli, &plura eiusmodi genera, sed sponte proueniunt. Horum uero alia ex rore qui in frondibus est, uidelicet uerno tempore, ut natura fert, saepe tamen &hyberno quoties tranquillum australeque tempus diutius constitit. Item alia ex coeno aut fimo putrescente oriuntur: alia in lignis aut stirpium aut caesis; alia in animalium pilis, alia in excrementis, aut iam excretis, aut adhuc in-E tra animantem contentis, ut quae lumbrici appellantur.