# De differentiis animalium 459-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459-2

Cap. CC. De insectorum generatione & interitu. PRocreantur insecta quaedam per coitum & ex animalibus generis eiusdem, ut phalangia & aranei ex phalangiis & araneis: ut bruci, locustae, cicadae. Sunt autem quae coeunt quidem & generant, quaedam etiam animal, uerum non sui generis animal, sed uermiculos tantum, ut muscae & genera papilionum: neque eadem haec ex animalibus procreantur, sed ex putrescente humido aut sicco: ut pulices, muscae, cantharides. Quaedam nec ex animalibus nascuntur neque coeunt: ut culices & uermiculi nonnulli, & plura eiusmodi genera, sed sponte proueniunt. Horum uero alia ex rore qui in frondibus est, uidelicet uerno tempore, ut natura fert, saepe tamen & hyberno quoties tranquillum australeque tempus diutius constitit. Item alia ex coeno aut fimo putrescente oriuntur: alia in lignis aut stirpium aut caesis; alia in animalium pilis, alia in excrementis, aut iam excretis, aut adhuc in-E tra animantem contentis, ut quae lumbrici appellantur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
