# De differentiis animalium 46.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 46.5 to 46.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.5

Ostium uero & ceruix, matrix est: quae ab utero effer tur, accessum prolifico maris semini praebens, & exitum humido ex cremento. Foemoris & imi uentris pars communis est inguen. Pars item interior foemoris & natis communis, coles: exterior, subnatale: pars uero excretoria, podex est. Huic quod subditum quasi stragulum est, nates appellant: in quo autem foemur uersatur, coxa & acetabu lum. Thoracis iam partes omnes primores diximus. Dorsum item sub ceruice, sed pone pectus est: cuius pars, quae collo proxime subiacet, gibba, χαλώνιον: quae autem utrinque sitae prominent, scapulae humeriue: summi uertices ακρόμια dicuntur. Ab iis in anteriora protendunt κλεῖδς, iuguli scilicet ossa, inter quae iugulum situm est. Quae uero ab scapulis ad spinam tendunt, ὁμοπλάτας Graeci, nostri scoptula uocant: inter quae μιάφρενον A situm est ad medium usque dorsum, ubi septi transuersi locus est. Infraque è regione uentris, lumbi habentur, usque ad os sacrum: cui utrinque adiacent clunes, partes quidem carnosae: & in his, quae prominent, nates aplantur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
