# De differentiis animalium 460.1-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, 460.1 to 460.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/460.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/460.1

quinetiam in iis quę putredinem nullam posse recipere existimantur, nasci animalia nouimus, ut culicum genus quoddam ex fece aceti, & uermes in niue uetustiore: omnibus autem prope dixerim, quae sponte procreantur, uel siccis humescen tibus, uel humidis siccessentibus nascuntur. Insecta auersa coeunt, deinde id quod minus est superuenit majus, hoc est, mas foeminam (inter ea enim quae coeunt insecta, foeminae maxima ex parte maiores suis maribus euadunt, uti modo diximus) nec mas in foeminam genitale ullum inserere men brum, more animalium caeterorum uidetur, sed foeminam sursum in marem meatum quendam reflectere conspectum in pluribus est, qui in nonnullis maior quàm proportione totius corporis esse uidetur, cum ipsa par-F ua admodum sit: sed sunt etiam in quibus minor existit. Planum hoc fuerit si muscas coitu uenereo compulatas diuiseris. Tardo etiam quę coiuerint seiunguntur digressu: diu nanque compulatio eorum durat, quod in iis quae in nostro conspectu uersantur facile patet: uerbi causa, in muscis & scarabeis, phalangiis & si quid eius generis coire solet. Insecta hyberno tempore coeunt, & serenis austrinisque diebus nascuntur ea quae se abdere non solent ut muscae, formicę: breui à coitu pariunt maxima sui parte quae solent coire. uermem autem omnia faciunt, excepto genere quodam papilionum, quod durum quiddam simile cartamo, id est enici semini producit, sed intus fluidum. E quibusdam qui ex coitu prognati sunt uermibus, neque ea quae ge nerarint proueniunt animalia, sed nec aliud ullum animal: sed id quod sunt G sordes tantum persistunt, ut pulicum & pediculorum foetus: è uermibus ue ro ipsis ex quibus gignitur animal, non parte aliqua sicut ex ouis, animal creatur, sed totus uermis accrescit, & particulatim discretus formatur in speciem destinati animalis. Eadem uero gignendi ratio omnium est quae ex uermibus ortum habent, siue ex coitu animalium uermes, siue sine coitu prodiêre. uerbi gratia: nascuntur papiliones ex erucis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
