# De differentiis animalium 462-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/462-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/462-2

Cap. CCII. INsectorum genus quoddam est nomine adhuc uacans quo uno compre Thendatur, sed formam suarum partium cognatam omnium referens, ui delicet ea quae fauos faciunt, ut apes & reliqua similis formae insecta: quorum genera nouem numero sunt. Sex illa ex his gregalia, apes, reges apum: fuci qui inter apes degunt, uespae, crabrones, & teuthredones: solitaria uerò reliqua tria, sirenis maior, sirenis minor, & quem bombylium uocant. Sed inter insecta omnia principatus apibus, & iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis, inquit Plinius. Mella contrahunt suc cúmque dulcissimum ac saluberrimum, fauos confingunt & ceras, rempublicam habent: concilia priuatim, ac duces gregatim: & quod maxime mirum sit, mores habent. Genera apum plura: optimum, quae breues, uariae, & in rotunditate compactiles sunt: secundum, quae longae & crabronibus uespisue similes: tertium, qui φός, id est fur nuncupatur: quartum, fucus: (nam & haec inter apes numerantur. Duo item principum regumue genera: alterum rufum fuluumue, (πυῤῥὸν Graeci uocant) quod praestantius est, alterum nigrum magisque uarium. Duplo amplius hoc genus ape utili: & pars à praecincto inferior longitudine proportionem habet sesquialteram: uocanturque à nonnullis matres apum, utpote originis authores. Aculcum H apes possident, fuci eo carent, reges ducesque habent, sed non utuntur: quocirca eos carere aculeo nonnulli existimant. Haec Aristoteles. Tria ducum genera fecere quidam, ut refert M. Varro, nigrum, rubrum & uarium. Menecrates duo statuit, nigrum & uarium: melior nigro uarius, ita ut expediat mellario cum duo sint eadem aluo, interficere nigrum, quem scit cum altero rege esse seditiosum, & corrumpere aluum. Sunt reges apum, ut Co lumella prodidit, maiores paulo & oblongi magis quàm caeterae apes, re ctioribus cruribus, sed minus amplis, pinnis pulchri coloris, & nitidi leues que, ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum quem in uentre gerunt, aculeum putet, quo & ipso tamen ad nocendum non utuntur IX. A utuntur: quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro ha1 bitu damnabis ingenium,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
