# De differentiis animalium 462

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/462

Et omnia quidem ubi iam factum est quod gigni debuerit, exuunt, ut iam dictum est. Nam ut partui ouiparo cortex, sic uermiculariae proli oper culum circunrumpitur, aeque & apibus & locustis & aliis nonnullis. Inse ctorum maxima pars eo tempore ualet quo gigni solet, uidelicet cum annus humidus & tepidus est. Intereunt omnia insecta tacta ex oleo: sed celerrime si capite illito exponantur soli. Conglomerantur ex iis nonnulla ut sese tuto inflexu seruare possint: quaecunque scilicet prolixo corpore sunt. Quae autem glomerari nequeant, contrahunt se in incisuras, quod patet cum tanguntur, uelut ea quae canthari uocantur: ubi enim metuerint, motu cessant, F totoque corpore indurescunt. De insectorum generibus, quae fauos sibi extruant, ut de apibus, atque id genus aliis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
