# De differentiis animalium 465-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465-2

Ocum alueum receperint mundum, primum fauos construunt, ceram fingunt, hoc est, domos cellasque faciunt: deinde sobolem, postea mella. Primum itaque construere incipiunt fauos, deferentes ex floribus, atque etiam ex arboribus lachrymas, salice & ulmo, & aliis quae glutinum pariunt. His Cque pauimentum & alueum ipsum intus totum, ut quodam tectorio illinunt Κώνυσις, tel I ne bestiolae nocuae subeant. Vocant hoc opus apiarij κύνυσιν, id est tectorium: κώνησις. aditus etiam si ampliores sint quàm pro fabricae ratione, obstruentes coar ctant. Fauos deinde effingunt multi cauatos è cera: primum in quibus ipsa Fauus, κηρίον. gignantur: deinde in quibus reges dicti & fuci (quanquam sunt qui fucos, ut dictum est: & per se fingere fauos in eodem alueo, & cum apibus negotium conficiendi faui partiri dicant) suos certe semper componunt apes: sed regum cum foetus largior est, fucorum autem cum copia mellis speratur. Fauos regum suis similes faciunt, qui parui sunt: fucorum autem minores quàm suos: & quandoque finguntur seorsum per se faui fucorum: sed magna ex parte inter fauos apum inseruntur. In fauis cellae omnes (quae & loculamenta dixeris & loculos) tam mellariae quàm sobolariae gemino sunt oCelle. D stio: uno enim eodemque intersepto, & basi duae sibi iunguntur cellae moLocilamenta. do poculi gemini, altera intus, altera foris. Suntque loculi ipsi fucorum amplio Loculi. 3 res. Cellam facit apis ex angulis totidem, quot habet ipsa pedes (quot geo Ουcίδις. metrae ἐξάτωνον fieri in orbe rotundo ostendunt) ut plurimum loci includant Κίτταροι. Cellae quę parietibus principiisue fauorum proximae sunt, arctiores & melle uacuae gemino aut triplici uersu: pleniores autem sunt faui, quibus plus cerae obducitur. Ad ostium ipsum aluei, prima aditus pars illita est ex mityc, Μίτυς. quòd uelut excrementum purgamentumue cerae est, bene nigrum acrisque Commosis. odoris: medetur hoc plagis, & huiuscemodi suppurationibus. Proximum ab eo tectoreum crustaue pissocerus: leuius hoc quam mitys, minusque medica Γισσέκηρος. Picatus cercus mentosum. Hęc Aristoteles. Plinius uero, fores, inquit, latiores circumstruunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
