# De differentiis animalium 465

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465

Apud Themisciram circa Thermodoontem amnem apes tam in terra quàm in alueis faciunt fauos, qui parum admodum cerae contineant, & mel crassius reddant. Fauus ipse leuis atque aequabilis est, quem non semper, sed hybernis temporibus tantu construunt: copia enim in eo tractu est hederae, quae hyeme floreat, unde apes mel caγγυ piant. Ad Amysum urbem conuchitur à locis superioribus mel candidum, Mel candidu crassumque maiorem in modum, quod apes faciunt in arboribus sine fauo, quale etiam fieri in Ponto cognitum est. Sunt etiam apes quae fauos sub ter ra triplici ordine faciant, in quibus mel est, uermis nullus: uerum nec faui omnes eiusmodi sunt, nec apes ita omnes confingunt. Nanque duae, &c. Ex Vergilio haec: quanquam uidetur hic Columella nonnul Blas notas attribuere regibus apum, quas Vergilius apibus ipsis. 2 Quasi combustae, Theodorus dorsum repandum legit: sed nos hunc locum ita reddidimus tum ex Graeca lectione, tum ex ueteri interprete consentientibus. Ratio operis & uita apum. CCIII. Cap. CEd perquam uaria in earum operatione & uita, ratio est: apes enim fere

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
