# De differentiis animalium 466.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 466.5 to 466.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/466.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/466.5

Gau dere plausu atque sonitu apes uidentur, quapropter tinnitu aeris aut fictilis conuocari eas in alueum aiunt: quanquam incertum est an audiant: & uo luptaténe, an formidine ita faciant. Hyeme conduntur, adeo ut nec cibum sibi appositum gustare uideantur. Et si qua erepserit, ieiuna spectatur uentre translucente, nulloque penitus contento quod manifestum sit. Conduntur à Vergiliarum occasu usque ad uer inquit Aristoteles: Plinius autem, latent ultra exortum, ait, adeo non ad ueris initium, nec ut quisque in Italia de alueis existimat: ante fabas florentes non exeunt ad opera & labores. Columella, post confectam, inquit, brumam diebus ferè quadraginta, quicquid est repositi mellis (nisi liberalius à curatore relictum sit) consumunt apes: & saepe etiam uacuatis ceris usque in ortum Arcturi, qui est ab idibus Februariis, ieiunae fauis accubantes torpent more serpentum, & quiete sua spiritum A conseruant. Post hoc tempus cum diei permittit hillaritas, procedere audent in pascua: nam ab ęquinoctio uerno sine cunctatione iam passim uagantur, & idoneos ad foetum decerpunt flores atque intra tecta comportant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
