Latin
Cap. CCIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 468
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCIIII. De generatione apum. Egeneratione apum uaria sententia est: magnaque inter eruditos &Dsubtilis quaestio fuit: alij enim eas parere &coire negant: (apum enim coitus uisus est nunquam) sed ex floribus quibusdam deportare foeturam existimant. Sunt qui fucorum quidem foeturam comportari è floribus illis arbitrentur, sed apum generi ortum praestari à ducibus hoc argumento referunt, quod fucorum foetus editur etiam sine duce, apum nunquam. Aliqui per coitum agi opinantur, maresque esse fucos, foeminas uero apes es p se contendunt: alij contrà, apes mares esse, fucos foeminas opinantur. In tanta rei huiusce ambiguitate, cum non satis adhuc explorata, quae in earum ge neratione eueniant, habeamus, rationi interim fides adhibenda est: praesertim cum quae afferuntur, conueniant cum iis quae sensu percipiuntur. Duces uel absque coitu generant &seipsos &apes: apes deinde fucos procreant, ipsi uero fuci nihil insuper generant: sed in ternario numero finem generatio recipit. Et cum caeterae in concauis imisque fauorum proueniant, duces subter ad fauum pendentes oriuntur. Fiunt autem schadones optima (sobolem dico) cum mellificatur: foetu posito, apes incubant auium more. Foetus apum &fucorum, ex quo uermiculi fiunt qui in apes fucosque trans cunt, candidus est: primordium regum colore cernitur fuluo, corpulentia mellis crassioris, magnitudine ilico proxima suae futurae soboli: nec primum ex eo uermiculus gignitur, sed statim apis, ut aiunt. Vermiculus dum paruus est, iacet in fauo obliquus: post deinde, sua ipse facultate se erigit, cibumque capit, &fauo ita adhaeret, ut retineri uideatur. Schadonibus dum membrana inuoluuntur, &pedes &alae innascuntur: atque sub ea specie, cum scilicet formae liniamenta receperint, nymphae appellantur: iam neque cibum praeterea capiunt, neque ullum alui reddunt excrementum: sed coer citi &contracti quiescunt, nec ullo pacto se mouent, usque dum species destinata perficiatur. Et cum iam ad finem generationis uenerunt, rupta qua cinguntur membrana, euolant. Peragitur autem foetus intra XLV diem: non apum tantum, sed &crabronum &uesparum foetus cum iam formae liH niamenta coeperint, eodem modo nymphae dicuntur. Stercus quandiu sit, uermis emittit: postmodum non nisi perfectae, (ut modo dixi) prodierint. Nouellae istae tertio quam prodierint die, statim negotium incunt, si cibus suppetat. Humido uere melior foetus, ut sicco mel copiosius. Varia sententia est, &c. Ambiguitatem hanc quaestionemque pluribus uerbis explicat Aristot. lib. 3 de generat. animalium. 2. Sunt qui fucorum, &c. Plinius, Sunt qui apes in totum amissas reparari putent, uentribus bubulis recentibus cum fimo obrutis: Vergilius, iuuencorum corpore exanimato: sicut equorum uespas atque crabrones, sicut asinorum scarabeos. De morbis apum, &iis quae aliàs inimica sunt apibus.