Latin
Cap. CCV
Edward Wotton, De differentiis animalium 471
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen assidue hoc nec copiose, ut ille, prouenit: sed maxime syderum ortu, praecipueque in ipso syrio explendescente fit: nec omnino prius uergiliarum exortu (ut diximus) sublu canis temporibus. Itaque tum prima aurora, folia arborum melle roscida inueniuntur: ac si qui matutino sub diuo fuere, unctas liquore uestes, capillumque concretum sentiunt. E fronde ac pabulis potus hic liquor, &in u terculos congestus apum: (ore enim uomunt, ut diximus) ad haec succo flo F rum corruptus, &alueis maceratus, totiesque mutatus, magnam tamen cae lestis naturae uoluptatem affert. De apibus, inquit Seneca, non satis constat, utrum succum ex floribus ducant, qui protinus mel sit: an quae colle gerunt in hunc saporem mixtura quadam &proprietate spiritus sui mutent. ut quibusdam enim placet, non faciendi mellis scientia illis est, sed colligendi. Hoc uero nobis constat, materiam ex qua mel gignitur, eiusdem cum rore generis esse: uidetur autem ex plantis è quibus colligitur, nonnihil ad e ius probitatem uitiumue accedere: tanto quoque meliorem qualitatem capere mel, quanto iucundiore sit materia cera confecta. In quodam Ponti tra ctu, &in Sardinia, ubi ex absinthio apes mel colligunt, amarum gignitur. Tantumque pabulum refert, ut quibusdam in locis mella quoque uenena ta fiant. Heracleae in Ponto, quibusdam annis, perniciosissima existunt: nec dixere authores è quibus floribus ea fierent. Nos trademus, inquit Plinius, quae comperimus. Herba est ab exitio &iumentorum quidem, sed praeci pue caprarum appellata Aegolethron: huius flores concipiunt noxium uirus aquoso uere marcescentes: ita sit, ut non omnibus annis sentiatur hoc malum. Aliud genus in eodem Ponto, gente Samnorum mellis, quod ab insania quam gignit maenomenon nocant: id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent syluae. Et in Perside, &in Mauritaniae Caesariensis Getulia, contermina Massesulis uenenati faui gignuntur. Praestantissimum gignitur mel, ubi thymi copia est, aliarumque tum herbarum tum frut ticum, quae natura calida siccaque constent. Quod ex huiusce generis colli gitur plantis, tenuioribus partibus constat: quo fit, ut &facile in bilem uer-H tatur, in calidis saltem corporibus, &acrimonię quiddam in se habeat, quę aluum citet. Summa quidem bonitatis, natione costat: optimum hybleum 2 ex Sicilia, Thasium aut certe Atticum: mox quod è Cycladibus affertur &Isthmo. Mel quoque &in aliis regionibus optimum conficitur: sed quod, cum ab incolis ob eius exiguitatem absumatur totum, in alia loca non perfertur: conque fit, ut minus celebre scriptoribus habeatur. In quocunque tamen tractu terna sunt mellis genera: uernum, ex floribus constructo fauo, quod ideo uocatur anthinum. Alterum genus est mellis aestiui, quod ideo uocatur horaeum à tempestiuitate pręcipua ipso syrio explendescente, post solstitium diebus triginta fere: nam ab exortu syderis cuiuscunque, sed nobilium IX. A bilium maxime, aut caelestis arcus si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta non mella gignuntur, oculis, ulceribus, internisque uisceribus, dona caelestia.