# De differentiis animalium 473.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 473.1 to 473.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/473.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/473.1

Non omnibus similiter hominibus, aequalis ex melle gignitur bilis copia: siquidem qui iam in flore sunt, potissimum si calidiore natura sint, ac uitam degant laboriosam, in iis totum mel uertitur in flauam bilem: senibus uero & quibuscunque pituitosam naturam habentibus, admodum est accommodum: utpote quibus non in bilem, sed in sanguinem conuertatur. Postu lat namque quò in sanguinis naturam mutetur, naturam hominis frigidam, aetatemque frigidam: sicuti in iis qui calida natura sunt, & aetate florentibus promptè in bilem uertitur: non ab re igitur censuit Hippocrates mel biliosis naturis non esse ex usu, ut pote qui calidiore sint temperie. Ad eundem F modum morbis quoque quos amara excitauit bilis, mel inimicum esse, non solum Hippocrates, sed etiam omnes medici affirmant: sicuti & iis qui ex pituita nascuntur amicum: unoque uerbo, calidis quidem corporibus, siue ea naturae ratione, siue morbi, siue aetatis, siue temporis anni, siue regionis, siue conditionis uitae talia sint, bili generandae causam praebere. Abstinendum itaque quoad fieri potest in hecticis febribus à melle est (atque idcirco etiam a mulsa) quippe protinus uertitur in bilem, & sicciores acriorisque caloris febres reddit. Aliàs uero, ubi uenter siccus frigidusque sit, dandum uberius unà cum lacte mel est, sed detracta prius spuma, quo & minus sit excrementosum, & magis nutriat. Quinetiam mel ipsum despumatum per coctumue per se, optimum nutrimentum frigido uentriculo est, ita ut calido G aduersissimum: adeo ut nihil frigido corpori melle potius expetere, neque ad calidum magis respuere oporteat. Ergo plurimum huic affectui, uentri culo inquam frigido, pro nutrimento mel optimum est: sed quod prius su per prunas ex quercu uiteue ad summum candentes, aut ligna omnino arida (quae etiam acapua Graeci uocant) fuerit decoctum, & accurate despumatum: quod ipsum tamen (quod omnium dulcissimum est) si plurimum percoquere uelis, ex dulcissimo reddideris amarissimum: coctione nanque amarescit mel, sicuti & uetustate: nam inueteratum mel amarius redditur. Proinde quod bimum est uetustiori praefertur, sicuti & recentiori.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
