Latin
475.5 to 475.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 475.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Insunt porro matrices nuncupatae in uespariis plurimis: sed aculeatae sint, necne ambigitur. Videntur tamen &ipsae, ut apum duces, gerere quidem aculeum, sed non extringere aut ferire. Vesparum autem aliae carent aculeo, ut fuci, aliae habent: minores imbecillioresque sunt quae carent, neque se uindicant H repugnantue. Contrà, quae habent maiores, robustae atque pugnaces, quas nonnulli mares appellant: foeminas uero eas quae carent. Pleraeque ex iis quę aculeum gerunt, amittere cum putantur hyeme instante: sed nobis hacte nus uidere non contigit. Si uespam ex pedibus coeperis, bombilareque siueris, aduolant quae aculeo carent: quod non faciunt quae aculeatae sunt. Itaque argumenro quidam hoc utuntur, ut alterae mares sint, alterae foeminae. Et ferarum nonnullę coire uisae sunt: &alteram gerere aculeum constitit: sed de altera incertum est. Et ex caeteris quoque coire nonnullae uisae sunt: sed an ambae aculeo careant, an habeant: uel altera habeat, altera careat, nondum exploratum est. Sed foetus tamen non partu prouenire uidetur: IX. A detur: statim enim auctior quàm partus uespae patiatur, existit.