# De differentiis animalium 476.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 476.1 to 476.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/476.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/476.1

Vespae tem poribus siccis, locisque asperis potius oriuntur: ortus sub terra agitur, uti di ximus. Est autem ortus uesparum talis. Duces ubi locum sibi sub terra op Vespeta, 6 portunum delegerunt, fauos ineunte aestate confingunt: & uespeta siue cel Σφηκωνεῖς. 7lulas paruas (σφηκωνῆς uocant Gręci) constituunt quaternis foriculis aut pro pe, in quibus uespae, non matrices nascuntur: quae cum increuerint, rursus altera ampliora effingunt: quorum item proles cum creuerit, alia faciunt: ita ut postremo autumno plurima amplissimaque uespeta condita habean tur: in quibus dux, quae matrix uocata est, non insuper uespas, sed matrices iam procreat, quae quidem superne per summa uespeti uermium specie multo grandiorum gignuntur in cellulis continuatis quatuor numero, aut pauB lo pluribus: alioqui increscendi ratio ducibus, eadem quae uespis est. Caete rum utrum duces anni superioris, nouellis iam procreatis ducibus, intereant unà cum uespis nouellis, idque simili modo semper eueniat, an amplius etiam temporis possint uiuere, nondum exploratum est. Fingunt suos fauos Ex φορυτοῦ καὶ γῆς. ex congerie terraque incipientes ab uno scilicet primordio, quasi ab radice unumquenque fauum conficiunt. Cibum autem & ex floribus quibusdam Aliàs, serpente. & ex fructibus petunt, sed quamplurimum ex carne: uespae serpentes aui Matrices. de uescuntur, inquit Plinius, quo alimento mortiferos ictus faciunt. Matri ces aestate procedente apud ulmos colligunt lentam quandam & gummoIchneumo uesam materiam. Sunt uespae quaedam ichneumones nuncupatae, quae mino spa. C res quàm caeterae sunt: phalangia uenantur & perimunt, (unum genus araneorum hoc est) & in nidos suos ferunt in parietinas aut aliquid tale foramine peruium: deinde illinunt luto, atque ex iis incubando suum genus proCrabro. creant. Talis uesparum ratio est. Crabrones quoque magis uario colore Ἀνθρίνη. sunt, quàm apes. Cum in genere apum careant aculeo & fuci & reges, atque etiam uesparum nonnullae inaculcatae sint, ut ante dixi, crabrones omnes aculeo armantur: sed de eorum duce considerandum accuratius est, an acu leum habeat: duces enim more apum uesparumque crabrones habent, qui proportione ad crabrones, maiores quàm uesparum ad uespas, & apum ad apes sunt. Degunt hi quoque intus, ut uesparum duces: sed duces non plures uno in singulis eorum alueariis oriuntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
