Latin
476.5 to 476.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 476.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Faciunt sibi alueum sub terra crabrones, terra egesta formicarum more: examinis enim emissio, ut apum, D nulla eorum aut uesparum fieri solet: sed qui subinde oriantur nouelli, ibidem manent: &alueum terra egesta, faciunt ampliorem. Amplificant maiorem in modum fauos, &iam ex ualentiore quodam examine qualli tres aut quatuor fauorum pleni excepti sunt. In cellis crabronum paululum mellis, quantum gutta è regione proli paratur. Sed si qui crabrones suo alueo aberrarint, colligunt se in aliquam arborem, fauosque ibi conficiunt in subli mi, qui uel saepe conspicui apparent, in quibus unum procreant ducem: qui 8 cum adoleuerit, agmen abducit, &secum in alueo collocat. Crabronum syluestres, inquit Plinius, in arborum cauernis degunt: hyeme ut caetera inse cta conduntur. Vita bimatum non transit, ictus eorum haud temere sine febre est: authores sunt ter nouenis punctis interfici hominem. De coitu cra