Latin
Cap. CCIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 478-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCIX. x eorum autem genere quae fauos sibi faciunt, est sirenis uterque: minor, Equi fuscus totus est: &maior, niger &uarius: uerum minime gregales sunt, sed solitarij. Minime gregalis &bombylius est ut apis &uespa, sed so 1 litarius ut sirenis uterque: uerum inter haec, maximus hic est. Sub saxis apud ipsam terram foetificant. Bombylij binis aut paulo pluribus cellulis: H mellis etiam praui cuiusdam inchoatio in his reperitur. Bembycem uocat Nicander, aculeo ferit ut uespa, &corpore nigro est. Aliud inter haec genus est bombycum, in Assyria proueniens magis quàm supradicta. Nonnullae ex bombycum genere (βομβύκια uocat Aristoteles) nidos in acutum excun 2 tes è luto fingunt, salis specie applicatos lapidi, aut alicui tali, tam crassos du rosque ut spiculis perforari uix possint. Pariunt in his &uermiculos produ 3 cunt candidos membrana obuolutos nigra: seorsumque à membrana, ceram in luto faciunt, quae multo pallidior sit, quàm cera apum. Ita Aristoteles. In iis nidis, inquit Plinius, &ceras largius quàm apes faciunt: deinde maiorem uermiculum.