# De differentiis animalium 478-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/478-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/478-2

Cap. CCIX. x eorum autem genere quae fauos sibi faciunt, est sirenis uterque: minor, Equi fuscus totus est: & maior, niger & uarius: uerum minime gregales sunt, sed solitarij. Minime gregalis & bombylius est ut apis & uespa, sed so 1 litarius ut sirenis uterque: uerum inter haec, maximus hic est. Sub saxis apud ipsam terram foetificant. Bombylij binis aut paulo pluribus cellulis: H mellis etiam praui cuiusdam inchoatio in his reperitur. Bembycem uocat Nicander, aculeo ferit ut uespa, & corpore nigro est. Aliud inter haec genus est bombycum, in Assyria proueniens magis quàm supradicta. Nonnullae ex bombycum genere (βομβύκια uocat Aristoteles) nidos in acutum excun 2 tes è luto fingunt, salis specie applicatos lapidi, aut alicui tali, tam crassos du rosque ut spiculis perforari uix possint. Pariunt in his & uermiculos produ 3 cunt candidos membrana obuolutos nigra: seorsumque à membrana, ceram in luto faciunt, quae multo pallidior sit, quàm cera apum. Ita Aristoteles. In iis nidis, inquit Plinius, & ceras largius quàm apes faciunt: deinde maiorem uermiculum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
