# De differentiis animalium 48-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/48-2

Cap. IX. De Brachiis & corum partibus. A Embri uero superioris bipartitam compactionem à thorace depen-F Mdentem, brachium siue ulnam uocamus: cuius partes sunt, scapula, humerusue, lacertus (qui & humerus Celso) gibber, cubitus (Celsus brachium uocat) & manus. Lacertus totius brachij pars maxima est, terminos habens, inferne quidem gibberum, superne autem humeri articulum: gibberum uocamus cui innitimur: est autem ea pars qua totum brachium flectitur. Altera brachij pars non minima, imo secundum lacertum maxima, quam cubitum uocamus, inter gibberum sita est, & articulum, quo cum cubito manus iungitur, κάρ τις Graeci uocant, nos brachiale. Cubiti pars superior, ἀθιπάγ, inferior, ἀγοσὸς dicitur. Manus partes, palma, & digiti quinque. In manu prima palmae pars, quae ex multis minutisque ossibus constat, κάρος graece dicitur: altera quam μεκάρπιον uocant, pars manus lata G est, quae ex rectis quinque ossibus constat ad digitos tendentibus, à quibus digiti oriuntur. Digiti quinque numero: quorum qui maximus est, pollex uocatur, à latere metacarpij adiunctus, breuis crassusque: huic proximus est index: medius deinde, qui longissimus omnium est: illum sequitur qui medicinae dicatus est, ταραμέσος dictus: postremus omnium minimus est. Haeret summis digitis unguis. Digiti pars qua inflectitur, nodus siue articulus est: quae rigida constat, internodium dicitur. Pars interior manus, quae carnosa est, & scissuris uitae indicibus distinguitur, uola est. Exterior uero manus pars neruosa est, ἐπισθέναρ à Graecis dicta. F. Membri superioris. κόλον Aristoteli & Galeno membra significat exteriora (ni fallor) à thorace separata, & quasi dependentia, ut brachia & crura: uerum, ut sentit H Pollux, κόλον, quod & κώλυμα dicitur, ex foemore tantum & crure constat. Brachium βραχίων ἡ χεῖρ: totum hoc membrum Aristoteles βραχίονα, Galenus χεῖρα uocat, nonnunquam & βραχίονα, Celsus brachium, Theodorus brachium siue ulnam: ita forsitan & Plinius, lib. 11. uni homini ulnae. Scapula, humerusue, ὅμος, de quibus supra. Lacertus, hanc partem Aristoteles ἀγκῶνα uocar, Galenus βραχίονα, Celsus humerum: alij la certum, Theodorus, nisi codices sint mendosi, lacertum agilem. Gibberum, ἀλέκρανον: articulum hunc totum ubi cubitus lacerto iungitur, ἀγκῶνα uocant alij: huius quod ab exteriore parte prominet, ὀλέκρανον. Galenus in osse, inquit, brachij, quod cubitus appellatur, in extremo eius fine, illo qui cum lacerto iungitur, duo extant tubercula, alterum majus quod & posterius, & inferius est: alterum ininus, quod superius est & in parte anteriore. hos processus siue tubercula uulgo κορῶνας uocat: sed proprie illum, qui maior & posterior est, Attici ὀλέκρανον, Hippocrates ἀγκῶνα uocat. haec Galenus. Cubitus, πῆγυς ἢ ἀλένη.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
