# De differentiis animalium 481

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/481

guminibus innascuntur bestiolae uenenatae, quae manus pungunt, & pericu-E lum uitae afferunt, solifugarum generis. Aduersus has omnia eadem medentur, quae contra araneos & phalangia demonstrantur. Formicarum paruarum 4 generis sunt quae κνίπες aut σκνπες uocantur. Mel appetunt ut apes, quod uel è longinquo olfaciunt. Galenus non formicas, sed uermiculos σκνίτας uocat, qui uitibus ineunte uere innascuntur, cum germinare uites incipiunt: carumque germina (quos oculos uocant) depascuntur: quamobrem agricolae, ut hos interimant, oculorum radices inungunt ampelitide uocata terra. A cnipe senipeue auicula quaedam κηπολόγος aut σκνιπολόγος dicitur. Serphum quoque uocant animalculum formicę specie, quo & uescuntur auiculae. Aculeum habent apes uespaeque intus conditum: at scorpius extra pro-F minentem gerit: & in cauda unus inter insecta longo armatur aculeo: is 5 chelas habet, id est brachia bisulcis dentata forcipibus. Semper cauda in ictu est, nulloque momento meditari cessat, nequando desit occasioni: ferit obliquo ictu & inflexu. Aculeus illi perforatus est, qua uenenum effunditur: quòd si forte hominis saliua imbuatur, hebetescit redditurque inualidum. Venenum ab iis candidum fundi, Appollodorus author est, in nouem genera descriptis per colores maxime superuacuos. quoniam non est scire quos minime exitiales praedixerit: Geminos quibusdam aculeos esse, maresque saeuissimos: intelligi autem gracilitate & longitudine. Maculas item habet scorpio mas in uentre chelisque & aculeo. Mas uenenum habet infestius: foemina mitius. Nicander octo describit genera: Primum albicat, & minime est letale. Secundum ore rufescente: ex cuius ictu uehemens sequitur ardor & sitis intollerabilis. Tertium nigrescit: cuius ictus inconstantem efficit membrorum motum, & risum uanum inducit, qualis solet esse stultorum. Quartum colore est ad uiride inclinante. Hic simul ac quempiam percusserit, frigus atque horror inuadunt, adeo ut uel in calidissimo tempore, grandine se obrui percussus existimet. Plura habet hoc genus caudae internodia, septena scilicet. Quintum liuido pallidoue colore est, amplo uentre distentoque: herba namque uescitur & inexplebilis est: qui ab hoc percussus fuerit, illi bubo intumescit. Sextum marino cancro litorali simile est: septimum paguro: chelas quoque habet grandiores, ut pagurus, gigniturque hoc genus ex paguris, in sic co cauernam aliquam ingressis: quibus in locis si forte moriantur, gignuntur inde huius generis scorpiones: uel ut elegantissime de hac re cecinit Ouidius, Concaua litoreo si demas brachia cancro, Caetera supponas terrae: de parte sepulta Scorpius exibit, caudaque minabitur unca. Octauum genus melichloron est, à collore melleo dictum: summae caudae

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
