Latin
Cap. CCX
Edward Wotton, De differentiis animalium 482
Unproofread scanNot analysed yet
Proprium scorpionum, quod manus palmam non feriunt, nec nisi pilos attigere. Scorpiones in totum nulli animalium nocere putant, quibus non sit sanguis. Vermiculos ouorum specie pariunt &incubant: mox ut prolem perfecerunt, pelluntur ab ea ipsa, sicut &araneis accidit, &interimuntur à suis liberis, magno quidem numero. saepius enim undenos pariunt. Quidam &ab ipsis foetum deuorari arbitrantur: unum modo relinqui solertissimum, &qui se ipsius matris clunibus iniponendo, tutus &à cauda &à morsu, loco fiat. Hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores conficiat superne. Hoc malum Africae uolucre etiam Austri faciunt, pandentibus brachia ut remigia subleuantes. Apollodorus plane quibusdam inesse pennas tradit: quod &Nicandrum confirmare modo diximus. Et Pau B sanias quoque refert nonnullis in locis scorpiones alas habere, quales sunt locustis. In India apud Prasios, pennatos, magnitudine insignes, prodidit Megasthenes. In Africa quoque &pennati sunt, &alij impennes, septenis in cauda internodiis. Saepe Psylli in Italiam hos quoque importare conati sunt: An scorpiones sed uiuere intra Siculi caeli regiones non potuere: uisuntur tamen aliquande pennatos intel lexerit hoc in in Italia, sed innocui, multisque aliis in locis, ut circa Pharum in Aegypto loco Plinius, Terra uiuunt scorpiones: in Altemio Carię monte Aristoteles tradit à scor an impennes? pionibus hospites non ledi, indigenas interimi. Scorpionibus contrarius ma xime inuicem stellio traditur, ut uisu quoque pauorem iis afferat: &scorpio tritus stellionum ueneno aduersatur: scorpionem tritum &impositum, suae plagae mederi tradunt. Ad eadem quoque estur assatus: aut bibitur in meri C cy his duobus. Conuenire etiam aiunt iis quos uipera momorderit: &ho mini icto à scorpione, putatur esse remedio ipsorum cinis potus in uino, aut oleo mersus. Cinerem scorpionum in pane sumi iubent ad calculos pellendos: uel si quis cum locusta edit. Ἰππομύρμηκες, id est, formicae quae equites appellantur. Theodorus. 2 Nouere in Italia, &c. Aliàs, non ferè in Italia. 3. Solifugas, &c. Alias, solipugas. Solifuga Solipugas dicta, quòd diem fugiat. Solinus. Salpygam uocat Lucanus. Solpugam Plinius: eam. Salpyga. dem opinor, intelligit. 4. Quae κνίπες aut σκνίπες, &c. Culices muliones uocat hos Solpuga. Theodorus, &nonnunquam culices. Vnus inter insecta, &c. Plinius: Insecto tum Culex mulio solus scorpio brachia habet, &in cauda spiculum. 6 Sunt qui duo prima genera unum faciant: ut sit unum genus quod colore sit candidiore, nisi quod os illi rufescat: D cuius ictus sitim efficiat intollerabilem ardoremque, quod tamen minime letale sit.