Latin
Cap. CCX
Edward Wotton, De differentiis animalium 483
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud aranci genus est, quod lyci, id est lupi nomen accepit, &horum minimi non texunt: quod uero majus est, asperam prauamque telam apud terram aut sepes orditur, cauernarum exigua uestibula praepandens, &telarum primordiis intus positis obseruat, dum aliquid in tela offendens commouerit, mox accur rit ut capiat. Quod autem in hoc genere uarium est, paruam uilemque telam sub arboribus facit. Tertium araneorum genus, quod sapientissimum 3 lautissimumque est, &erudita operatione conspicuum, texit primum fila 4 quoquo uersus distendens in orbem, &stamina ducit, initio à medio accepto: nec certe inscite medium ipsum accipit: deinde subtegmina infert te-F xitque stipans. Cubile uero &capturae repositorium alibi sibi constituit, ue nationem in medio sui operis obseruando. cum enim bestiola eò inciderit, motu medij excitus accurrit, deuincitque primum obuoluens araneis, dum defatiget infirmamque faciat: tum tollit ac defert: &si forte fame tenetur, exugit (araneis enim exugere succum mos est. )Et haec quidem fruitio eius est: sin minus, recondito quod coeperit in repositorio, repetit uenandi negotium: sed prius consarcito quod per uenatum lacessitum est. Si quid uero inter medium &extrema inciderit, primum ipse in medium currit: inde ad id quod inciderit, uelut à stato initio properat. Si quis telam lacerarit, texere iterum incipit oriente sole aut occidente. quoniam bestiolae temporibus his potis. 5 simum offendant. Araneorum istorum lautiorum duo sunt genera, alterum minus, alterum majus. Quod igitur longioribus est cruribus, pendens subtus obseruat, ne bestiolae prae formidine sibi caueant, sed incaute incidant in partem superiorem: non enim facile occultari potest, propter sui corporis magnitudinem. At alterum, quod moderatius est, superne obseruat latens in quodam exiguo suae telae foramine. Foemina, ut opinantur quidam, &texit &uenatur: mas comes fruendi, non laborandi est. At alij foeminam putant esse qui texit, marem qui uenatur, ita paria merita. Coniugio aranei conueniunt cruribus, sed auersis clunibus. Phalangiis quae texunt coitus agitur hoc modo: cum foemina deductam araneam traxerit, mas eandem mutuo trahit: quod ubi saepius fecerint, coeunt, &auersi clunibus copulantur: nam propter aluum orbiculatam, modus hic coniungendi iis con-H gruit. Pariunt aranei uermiculos primum paruos ouis similes, propter figurae scilicet orbiculatam speciem: nam &rotundi iam inde à primo ortu proueniunt: cum pepererint, incubant, &triduo peragunt. Pariunt omnes in tela, sed alij in subtili &parua: alij in crassiore: &alij penitus in specu orbiculato: alij ita ut foetui aliquatenus tela obducta sit. Pratenses aranei in tela 6 pariunt, &incubant eadem in tela atque uiuificant. Phalangia in rete quodcrassum confecerint, pariunt, atque incubant magno numero. Cumque ipsa proles increuerit, matrem amplexa interficit &eiicit: saepe etiam &patrem si coeperit: adiuuat enim foeminam incubatu. Pariunt autem &trecentos, Caeteris lautioribus illis partus minoris numeri est. Aranei iusta sibi recipiunt