# De differentiis animalium 484.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 484.1 to 484.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/484.1

excrementum, ut Democritus ait, sed extrinsecus de suo corpore ueluti corti cem, more eorum quae suis uillis iaculantur, ut histricis. Maiora etiam animalia inuadit irretitque nonnunquam suis filis. Namque & lacertarum catulos paruos aggressus circundat os & filis obducit, donec cohibeat: mox accedens, mor sum defigit. Librat & araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suę, tantaque ui morsu cerebrum apprehendit, ut stridens subinde ac uertigine rotata, ne filum quidem desuper pendentis rumpere, adeo non fugere queat, nec finis ante mortem est. Sunt & ex araneis auguria: quippe incremen to amnium futuro telas suas altius tollunt. lidem sereno non texunt, nubilc B texunt: ideoque multae araneae imbriumsigna sunt. Ruinis quoque imminentibus aranei cum telis primi cadunt. Est quoddam aranei genus, ut author est Dioscorides, quod candidam, tenuem densamque telam nectit: hunc in aluta ligatum & brachio adalligatum, quartanis circuitibus mederi narrant: decoctum ex rosaceo & infusum, aurium doloribus auxiliari. Et aranei genus quoddam est, cuius morsum continens dolor in mediis iliis comitatur: unde & rubor, Araneus ma& urinae emittendae difficultas sequitur: quandoque uero & suffocatio. Est rinus, araneus quidam marinus, aeque pestiferum animal atque lepus marinus, spi nae in dorso aculeo noxius. Araneus quem ὅλκιν alij lupum uocant, (inquit Dioscorides) subactus & linteo illitus, frontique & temporibus impositus 8 tertianos circuitus persanat. Tela eius sanguinem sistit imposita, & à uulneriCbus quae in summa cute consistunt, inflammationes arcet. Fracto capiti, Pli nius ait, aranei tela ex oleo & aceto imposita, non nisi uulnere sanato absce dit: haec & uulneribus tonstrinarum sanguinem sistit. Aranei muscarij teAraneus muscaritis. lae, & praecipue spelunca ipsa imposita fronti ad duo tempora mirabiliter epiphoras mederi dicuntur. Albugines quoque dicitur tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo ue tere. Sed is etiam cui crassissimum textum est in contignationibus fere, adalligatus panno, epiphoras sanare traditur. Linguae ulcera & labrorum sanant araneorum telae candidae, & quae in trabibus paruę texuntur. Araneus qui filum deducit ex alto, tritus atque admotus inhibet muliebres purga9 tiones. Aranei in oleo putrefacti contra omnium phalangiorum morsus 10 auxiliantur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
