# De differentiis animalium 486.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 486.1 to 486.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/486.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/486.1

concipiant, ut Caecilius in commentariis reliquit: uis ea annua est. Vocatur E & rhagion acino nigro similis, ore minimo sub aluo, pedibus breuissimis 11 tanquam imperfectis, incessu tamen uelocissimo. Dolor à morsu eius, qua 12 lis à scorpione, urina similis araneis textis. Idem erat asterion, nisi distin „ gueretur uirgulis albis. Huius morsu genua labefactantur: sopor hominem corripit pariter & horror. Peior utroque est coeruleus lanugine nigra hirsutus, caliginem concitans, & uomitus araneosos, etiamnum deterior, à crabrone penna tantum differens: hic & ad maciem perducit. Tetragnathij duo genera habentur: peior, medium caput distinguente linea alba, & transuersa altera. Hic oris tumorem facit. At cinereus posteriore parte candicans, lentior: minime autem noxius, eodem colore, qui telas muscis in parietibus la tissime pandit. Vti uero Aëtius tradit tetragnatus phalangij species est, cor15 pore latiore & subalbido, pedibus scabris: duo illi in capite prominent tu-F bercula, alterum rectum, alterum latum, ut uideatur quidem ora habere duo, & maxillas quatuor. Locus ab hoc percussus subalbicans est, & uehemens in eo dolor: membrum uero ipsum ad articulos usque gracilescit. Corpus denique totum, ex alimento nullum sentit commodum: & post adeptam quoque sanitatem, immodicae infestant hominem uigiliae. Dysderi uocant alij, alij sphecium, phalangij genus uehementer rufum, uespae simile: huius morsus tumorem excitat, genua labefactat, nonnunquam & tremorem af ferens, quandoque & mortem. Inueniuntur messis tempore in leguminibus, cum manibus colliguntur, phalangia quaedam parua, specie cantharidi similia, colore flammeo. Ab huius morsu excitantur pustulae, quas Graeci φλυκτατας uocant: mens perturbatur: linguaque incondita profert, & ocu G li subuertuntur. Nascitur phalangius in eruo, inquit Plinius, bestiola aranei generis, si hyems aquosa sit. Inuenitur & in Persea arbore phalangium, cui 16 nomen cranocolaptes. In Perseae arboris frondibus (inquit Nicander) gignitur animalculum, phalenae papilionis specie, capite semper nutabundo, & uentre graui, spiculum in summo collo gestat. Hoc si quem percusserit, non longo post tempore certa sequitur mors. De phalangiis uero ita prodidit Aetius, Plura quidem sunt phalangiorum genera: sed quae fere ab aliis qui theriaca scripsere traduntur, sex numero existunt: rhagium scilicet myr mecium, lycos lupusue, cranocolaptes, sclerocephalus, & scolecium.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
