# De differentiis animalium 486.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 486.5 to 486.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/486.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/486.5

Quod rhagium uocatur, figura est rotunda, colore nigro, uuae nigrae acino similis, unde & nomen accepit rhagium: pedes habet utrinque breuissimos, & os sub medio uentre. Qui uero lupus appellatur, inter araneorum telas inuenitur, ubi muscas uenari solet, quibus pascitur. Corpus illi latum & rotundum: quae circa collum partes sunt, incisuram habent, & circa os tubercula tria enascuntur. Myrmecion praegrandi formicae similimum est: colore fuliginoso atroue. Huius corpori inserta sunt quasi astra, maxime uero circa dor sum. Cranocolaptes oblongus & colore uiridante, aculeum in collo gestat: quòd si in quem inciderit, ferit eas maxime quae circa caput sunt partes. Sclerocephalon caput habet, saxi duritie, & totius corporis lineamenta ani malculis illis quae lucernas circunuolant similia. Scolecion longiusculum est, IX. A est, & maculis quibusdam, praesertim circa caput, uariegatum. Phalangiorum species è quibus periculum praecauere expedit, hae sunt. Quae aute corum morsum sequuntur accidentia, communia sunt excessu defectuque discrepantia.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
