Latin
Cap. CCX
Edward Wotton, De differentiis animalium 489
Unproofread scanNot analysed yet
Aliàs, tractus est millepeda, inquit Plinius, è uermibus terrae pilosum, multis pedibus ar-E que. cuatim repens tactuque contrahens se: oniscon Graeci uocant, alij tilon. IlOniscus. lam autem quae non arcuatur, sepa Graeci uocant, alii centipedem, alij milTilos. lepeda: alij scolopendram, minorem perniciosamque, oblongam, pedibus Seps. multis atque pilosis, &qui ex utraque corporis parte in ingressu, remorum in Centipes. Millepes. star mouentur, pecori praecipue nociuam. Viuit scolopendra uel in plures Scolopendra. partes dissecta: &si pars aliqua à reliquo corpore abscindatur, in utrunque se mouet extremum: nam &caput uersus ingreditur &in caudam, ideoque Ἀμφικαοὺς à nonnullis existimatur biceps esse. Huius morsum tumor insequitur, &σκολοπένδρα putrescit locus atque in ambitu liuescit: fitque postea ulcus, quod à loco iNicand. pso exorditur, quod &permolestum est, nec facile curatur. Scolopendra ci micibus aduersatur suffituque necat. Scolopendram terrestrem saliua disScolopendra rumpi ferunt. Sunt &scolopendrae marinae terrestribus similes, magnitumarina. dine aequales aut paulo minores, colore rubentiores, numero pedum copiosiores, &crurum tenuitate graciliores: nasci locis saxosis solent, &mode serpentum, non magna altitudine gurgitum. Haec ubi hamum deuorarit, euertit foras partes internas, donec hamum eiiciat: tum recipit intro, ac ua let eadem qua ante sanitate. Appetitus his quoque nidorulentorum, ut terrestribus est. uenenosa &haec est. Mordet autem non ore, sed tactu totius corporis, ut quae urticae uocantur. Et uti cecinit Oppianus, Si quis modo comminus illum Attigerit, feruet foeda prurigine corpus, Qualem urtica facit cognomine dicta doloris. Oleo in quo scolopendra marina sit cocta, nonnulli ne pili euulsi renascan G