# De differentiis animalium 489-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/489-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/489-2

tur, usi sunt. Verum alij cetaceum genus quoddam esse scolopendram marinam arbitrantur, aspectu horrendum, eamque spectari eminentem è ma ri, & marium pilos magna excelsitate apparere. eius caudam similiter atque locustae latam perspici. reliquumque corpus conferri posse cum trireme iu stae magnitudinis, atque permultis pedibus utrinque ordine tanquam ex Millepeda. scalmis appensis per summum mare natare. Millepeda centipedaue, quam Centipeda. modo & oniscum uocari diximus, & tilon, efficaciter sanat aurium dolores, Oniscus. inquit Plinius, in cortice punici mali decocta & porri succo, addunt & roTilos. Multipeda. saceum, & in alteram aurem infundunt. Millepedam oniscum bibisse prodest urinae. Medentur suspiriosis multipedae, ita ut ter septenae in Attico H melle diluantur, & per arundinem bibantur: omne enim nas earum nigrescit contactu. Quidam torrent ex his sextarium in patina donec candidae fiant, tunc mel immiscent: alij centipedam necant, & ex aqua calida dari iu ὄνος, ἐνίσκες bent. Onisci, qui & oni dicuntur, (uti prodidere Dioscorides & Galenus) Asellius. sub aquariis uasis reperti, animalcula sunt multis pedibus nitentia, quae contacta manu contrahuntur in orbem, fiuntque ubi se contraxerint, fabis escuΚύαμος. faba. lentis non dissimiles, ac proinde à nonnullis κύναμοι, id est fabae uocati, colore Colore fusco, fusco. Hi ex uino poti, inquit Dioscorides, urinae difficultati, quae disuria φαιοί. dicitur, & regio morbo auxiliantur: cum melle anginis illinuntur. Triti & in malicorio unà cum rosaceo calfacti in aurium doloribus utiliter instillantur. Alantur. Haec Dioscorides. Et Galenus, quidam his usi sunt, inquit, ad aurium dolores, in oleo coctis. 1 Iulus uermis est multipes: mille nanque pedibus utitur, ut scolopendra. Quidam & ipsas scolopendras iulos uocant. Hęc Theon. 2. Animal est, &c. Iulon hanc spe-ίουλος. ciem (ut opinor) nocauit Nicander in Theriac. interpres uero μνριόποδα appellat. Paulo minoris. Suspectus mihi certe uidetur hic Aristotelis locus: uetus interpres habet, quod est in mari, est minus agreste. 4 ὄνοι πολύποδς forsitan Aristoteli. an prior ὄνον ἀλύαδς multipeda? De iis quae promuscidem & ueluti aculeum in ore gerunt: ut, de muscis & culicibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
