Latin
Cap. CCXIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 492
Unproofread scanNot analysed yet
Tabani ex uermiculis quibusdam impenniConcussus. bus ex arbore lignoue natis procreantur: oestri è latiusculis quibusdam bestiolis quae in fluuiis super aquam currunt, enascuntur. Quamobrem ma-F gna oestrorum copia prouenit circa aquas, ubi id genus bestiolarum est. Itaque primum in humore uiuit bestiola, quae ἐμπὶς uocatur: deinde forma immu 2 tata foris uitam agere incipit. ex iis enim oestri proueniunt, quorum generatio ita habet: ex ascaridis generantur empides. Porro ascarides ferè in pu 3 teorum limo, &ubicunque se aqua colligit, terrena subsistente concretione oriuntur. Fit ut principio sex ipsa putrescens colorem candicantem trahat, mox nigricantem: postremo cruentum. Talis cum fuerit, minutissima quaedam &rubra prodeunt, quae ad tempus haerentes suae origini mouentur: deinde absoluuntur, itaque feruntur per aquam quae ascarides nuncupantur: tum paucis post diebus erigunt se super aqua durae atque immobiles. Mox disrupto putamine empis emergit ac supra insidet, donec uel sole uel flatu moueatur, deinde uolat. Copiosius autem ac celerius fiunt ascarides in aquis, quarum sedimentum uarium ac promiscuum sit, quale in agro Me garico &in operis solet misceri. putrescit enim hoc facilius. Et autumno quoque uberius generantur: minus enim humoris esse tunc accidit. Haec de empide Aristoteles. Alij uero empida animalculum esse produnt, in aquis aut circa aquas natum conopi simile, sed majus, alba linea medium corpus cingente. Conopes (culicum genus) ex uermiculis qui in fece aceti gi 5 gnuntur, originem trahunt. Hi ad dulcia non accedunt, sed acida petunt: lingua sua acriter pungunt. Conopas quoque nonnullos ex igne generari ferunt: ex flamma scilicet &scintillis, quemadmodum uermes in niue. Ficarios culices caprificus generat suis pomis: fit primum uermiculus, mox ru-H pta cute euolat: mutataque sede petit ficus immaturas: quibus sese insinuans, facit ne decidant: quamobrem agricolae appendere ficis caprificus, &iuxta easdem caprificos serere assolent. Sunt &quaedam culicum genera aliquibus fructibus molesta, ut glandibus, fico, qui uidentur ex humore nasci, tunc dulci subdito corticibus. οἷστοῖς μῆα ἐσὶν ἀπόγαλκος, inquit Suid. ἐγρίμπτοῦσα ἐν τὰ καύματι τοῖς βουσὶ καὶ ποιοῦ σα ἐλαύνεσθαι. 2 Qua ἐμπὶς uocatur. Ἐμπίδα Theodorus modo culicem palustrem uocat, modo culicem mulionem, quanquam &κύπα quoque culicem mulionem ner tit, nonnunquam culicem: unde enipologos auis dicta ab eo culicilega est, ut suprà di ctum est. 3 Ex ascaridis. Ascaridas, tipulas uertit Theodorus. 4. Empida, &c. Ἐμπίδας IX. ΑἘμπίδας ὀρυστόμους dixit Aristophanes in auibus, ὀρναδούτας. &in Νεφέλαις, sonoras esse empidas ait. 5 Qui in fece, &c. Theodorus modo culicem uinarium uertit, mo- Culex uinarius, do culicem. Plinius: Culices acida petunt, ad dulcia non aduolant, dixit: &,genera cu- Culex. licum acescens natura gignit. De cicadis.