Latin
Cap. CCXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 493-2
Unproofread scanNot analysed yet
tutum aptissime habet, quo ueluti radice, cibum ex humoribus trahat. Prolixum hoc compactum, indiuisumque gerit, simile ei quod linguae speciem refert in iis quibus aculeus in ore est: eoque ipso rorem haurit, ali mentum unum &peculiare. Oculos Nigidius cicadis inesse negat: uerum oculos habent, inquit Aristoteles, sed hebetes: &si quis digitum contrahens B ac remittens subinde appropinquet, magis sustinent quàm si ilico extendat. Et quidem transire in digitum alliciuntur: quòd enim oculis hebetes sunt, quasi frons aliqua moueatur, digitum ita admotum conscendunt. Pennarum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior. Iisdemque solis nullum ad excrementa corporis foramen: neque enim excrementum cicadis ullum in aluo reperitur. Nam cum omnia insecta minimo alimento contenta sint, omnium maxime cicadarum genus ieiunum est. Excitatae cum subuolant, quendam reddunt humorem modo aquae: quamobrem rustici eas mingere, &excremento non carere, roreque ali asseuerant. Nasci non possunt cicadae ubi arbores desunt: loca etiam frigida aspernantur. Est quę dam &in iis locorum differentia: in Milesia regione paucis sunt locis: sed C in Cephalenia amnis quidam penuriam earum &copiam dirimit, cuius ci tra alterum latus est cicadarum copia, ultra alterum nullae. In Rhegino a gro silent omnes, ultra flumen in Locris canunt. Procreantur cicadae ex ani malibus sui generis: &coeunt tam maiores quàm minores supinis admotis partibus: masque inserit in foeminam, non sicut &caetera insecta agunt Genitale foemina habet rescissum, quo recipit id quod à mare iniicitur. pa 2 riunt in aruis cessantibus, terram excauantes parte sui posteriore quam acutam habent. Quinetiam in arundinibus, quo adminiculo uites eriguntur, nidum foeturae excauant, &in caulibus squillae interdum pariunt: proueniunt large copia imbrium. Crescit primo in terra uermiculus, deinde fit D ex eo quae tettigometra uocatur, (quo tempore suauissimę sunt ante quan cortex rumpatur:) postmodum circa solstitia noctu exeunt cicadae ex ma trice illa cicada, quam modo tettigometram dixi, nigrae protinus &du riusculae &maiusculae. Vbi uero eruperunt, oleis aut arundinibus insidunt: &cum rupto operculo exeunt, parum quiddam in eo relinquunt humoris: nec multo post uolant &incipiunt canere. Mares sunt in utroque genere, (tam scilicet maiorum quàm minorum) qui canunt, foeminae quae silent Cicadarum genera uaria sunt, quae magnitudine &paruitate differunt: &praeterea quod aliis incisura est sub septo praecinctumue, membranamque in aperto gerunt, qua sonus editur, ut iis quas achetas appellant: aliae non it habent, ut quae tettigonia, id est cicadastrae uocantur. neque enim ita diui Cicadae mutae. Acheta. Ἀχότης. Τεττιτώνια. Cicada muta. Cicada surcularia. Cicada frumentaria. Cicada auenaria. Κερ κώπη. Cicada marinat. Arguta cica da. Locusta. Ἀκρις. Spinae caulem uocat Plinius