Latin
Cap. CCXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 495-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCXV. CVm insectorum maxima pars perexigua sit, locustae magnitudinem Caliquam habent effatu dignam. Crura habent parte posteriore ad gubernaculorum effigiem condita, &mediis longiora, quibus saliunt pulicum I more. Oculos Nigidius nullos locustis inesse dicit. Ventrem intus habent &intestinum replicatum. Maribus foeminae maiores sunt, quarum caudae H adnascitur cauliculus, quo in terra fixo pariunt: eo mares uacant. Procrean tur locustae ex animalibus sui generis: &coeunt eodem modo quo caetera 2 insecta quae coeunt, mare scilicet foeminam superueniente, &in eum foeminae ultimo caudę reflexo, tardoque digressu. Pariunt foeminae in terra fixo cauliculo illo qui caudae adnascitur: ac uniuersim, &loco eodem foetum deponunt, ita ut quasi fauus esse uideatur: hinc uermiculi speciem oui gerentes oriuntur: qui terreno quodam praetenui tanquam membranula ambiuntur: qua dissecta, emergunt locustae ac euolant. Tam mollis foetura haec est, ut ad tactum leuissimum conteratur: non summae telluri partus committitur, sed paulo altius: duratque hyeme sub terra. Hic concoctione peracta, subsequenti IX.