# De differentiis animalium 495-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/495-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/495-2

Cap. CCXV. CVm insectorum maxima pars perexigua sit, locustae magnitudinem Caliquam habent effatu dignam. Crura habent parte posteriore ad gubernaculorum effigiem condita, & mediis longiora, quibus saliunt pulicum I more. Oculos Nigidius nullos locustis inesse dicit. Ventrem intus habent & intestinum replicatum. Maribus foeminae maiores sunt, quarum caudae H adnascitur cauliculus, quo in terra fixo pariunt: eo mares uacant. Procrean tur locustae ex animalibus sui generis: & coeunt eodem modo quo caetera 2 insecta quae coeunt, mare scilicet foeminam superueniente, & in eum foeminae ultimo caudę reflexo, tardoque digressu. Pariunt foeminae in terra fixo cauliculo illo qui caudae adnascitur: ac uniuersim, & loco eodem foetum deponunt, ita ut quasi fauus esse uideatur: hinc uermiculi speciem oui gerentes oriuntur: qui terreno quodam praetenui tanquam membranula ambiuntur: qua dissecta, emergunt locustae ac euolant. Tam mollis foetura haec est, ut ad tactum leuissimum conteratur: non summae telluri partus committitur, sed paulo altius: duratque hyeme sub terra. Hic concoctione peracta, subsequenti IX.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
