# De differentiis animalium 495

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/495

sum illis corpus est, neque membranam habent adeo manifestam. Sunt ita-E que cicadarum duo genera: aliae minores quae primae proueniunt, quaeque sunt mutae, & nouissima pereunt: sunt autem multae: aliae maiores, quae canunt, praecinctu diuiduae, ut modo diximus, siue minores, siue maiores sunt. Quae autem non canunt, indiuiduae constant. Vocant nonnulli grandiores illas & canentes, achetas: minores tettigonia, id est cicadas mutas. Sed canere uel in hoc secundo genere possunt paululum quę praecinctae prodierint, sed priores illae magis canorę sunt. Mares cantant in utroque genere, foeminae silent, uti modo diximus. Quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior: frumentariam quam alij auenariam uocant: apparet enim simul cum frumentis arescentibus. Gentes uescuntur iis ad orietem, etiam Parthi opibus abundantibus: ante coitum mares praeferunt, à coitu foeminas: quippe quae oua candida gustu habeant grata. Cicadas dant nonnulli iis qui colico dolore afficiuntur, cum paribus numero granis piperis, tribus scilicet aut quinque aut septem. Cicadę, inquit Dioscorides, si assatae 6 edantur, uesicae doloribus auxiliantur. Est & cercope animal cicadae simi7 le, ut Pseusippus author est. Est etiam cicadarum genus marinum, quarum maxima parui carabi speciem habet: ueruntamen cornua non similiter atque ille magna, nec aculeos habet. Pinnae ipsius exiguae, terrenarum alis similes sunt. Plinius: Pro eo quiddam aculeatum linguis simile, & hoc in pectore, quo rorem lambat. 2. Quam acuram habent. Theod. asperitate praeacuta quam parte habent posteriore. Ex Plinio forsitan. Plinius: Asperiras praeacuta in dorso qua excauant foe G turae locum in terra. 3 Achetas: Theod. argutas uertit. 4. Apertius atque magis explicate ita legeretur apud Arist. mea quidem sententia, transpositis uerbis, ἄδουσι δὲ καὶ τούτων οι μικρὸν διρρημένοι. 5 Quae oua candida, &c. Plin. Ouis eorum corruptis quae sunt can dida. 6. Si assatae edantur, &c. Cicadas in patellis tostas edisse, prodest uesicae doloribus, inquit Plin. 7. Cicadae simile, &c. ὅμοιον τέττιγι (inquit Athenaeus) καὶ φυγονίῳ: ubi fortasse legendum erat τεττιχονίῳ. De locustis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
