Latin
Cap. CCXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 498
Unproofread scanNot analysed yet
Et attacen in sacris literis appellatam, Nicander mastacen appellat pro bruco, Aristoteles attelabon. Cli tarchus in Ambracia locustas omnes mastacas dici uoluit, ut molurin, quae frumenta depopulatur. Molurides in pratis uictitant, ut uidetur ex Nicandro, locustis similes. lonia locustas à numero pennarum tetrapelyridas nominat: alij cornopas &parno-F Tetrapelyripas aut pornopas: unde cognomen Herculi &Apollini quoque in Aeolia, quod locudes. stas abigat, κορνοπιόν. Haec Hermolaus fere. Parnopius Apollo ab Atheniensibus diCornops. ctus est, (ut scribit Pausanias) quòd parnopas eorum agro infestas propulsauerit. loParnops. nes (ut Hesichius author est) brucum locustae speciem dixere, Cyprij locustam uiridem, Pornops. brucum uocarunt, Tarentini attelabon: alij ἀρουραίαν μάντιν. Est autem attelabos locusta parua. Haec Hesichius. Parnops locustae species est, ut scribit Aristophanis interpres, quae se manui facile tractandum prębet. Marcellus Vergilius de locustis ita prodit, Va riauit admirabili artificio locustas natura: quis enim tot primum in eodem corpore colores facile descripserit? quis tam diuersas corporum formas? quis ingressus, saltus, uolatus earum? Sunt enim quae uirides, quae nigrae, quae liuentes, quae aliqua parte hunc aliqua illum colorem ostendant. Sunt quae uolantes tantum, latentem antea colorem aliquem proferant. Sunt quae simplicibus, quae pluribus alis uolent: quae alis carentes saltent: quae utroque hoc motu priuatae ingrediantur tantum. Sunt quae longioribus, quae breuioribus cruribus sint: &in his pluribus breuioribusque, &paucioribus longioribusque internodiis. Sunt quae canant, quae mutae sint: quae per diem, quae in tenebris tantum audiantur. Sunt quae nihil homini in re rustica noceant, innocentesque à pueris se capi patiantur. Sunt contra quae pestem &calamitatem satorum omnium to tis regionibus afferant: utque plura sunt in natuta genera, sic etiam pene infinita ueteribus earum nomina fuerunt. Haec Marcellus. De uaginipennibus, quae Graeci κυλιόπτερα uocant. CCXVI. Cap. Volucribus insectis quaedam membranas ipsas quibus uolant, crusta