Latin
5.5 to 5.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 5.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam ne uniuersa tibi euoluere necesse sit, in aliis studiis occupatissimo, cum pauca fortassis de siderentur, indices quosdam rerum omnium, qui non modo quid in quoque libro, sed etiam quid in singulis cuiusque libri capitibus tractetur admoneant, conficiendos, &uniuerso operi praeponendos putaui. Quo fiet ut &temporis rationi in his legendis consulatur, &ad id quod quaesierit aliquis, ueluti manu quadam ductus in eo solo legendi laborem ponat. Qua in re si unius labor, multorum otio consuluit, non est hoc com mittendum, ut multorum otium unius laboris conuitium faciat. Tuae itaque Maiestati, princeps optime, hoc quicquid est laboris dica re idcirco aequissimum putaui, quandoquidem si qui fructus ex his percipi posse uideantur, eorum primitias tibi offerendas iure existimauerim, cui uni me meaque dedo, prout omnia debeo. Christus seruet tuam serenitatem diutissime incolumem Londini. XXII. Octobris M. D. LI. CAVTVM est authoritate regia, ne quis alius praeter Vascosanum, hos decem libros Edoardi Vvottoni philosophi &medici clarissimi, De differentiis anima lium, ante sexennium in hoc Francorum regno imprimat, neue uendat.