# De differentiis animalium 50

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/50

Sequuntur deinde δάκτυλει, id est digiti pedis quinque numero. Alij uero superiorem pedis partem totam, quae ante digitos est, quae scilicet ex neruis & ossibus constat, πειδιον uocant: ἢ ὄρος, ἤ πολυόστεον, cuius priorem par tem, quae digitis proxima est, τάρσον uocant: posteriorem pedis partem πτορναν, id est cal cem: inferior pars tota, τυλώμα, id est uestigium, quod scilicet carnosum est & inferius solum attingit. Galenus uero τάρον eam pedis partem uocat, quae malleolis proxima est: quae ex septem ossibus constat, uti infra apertius explicabitur: inter ossa & illi manus parti respondet, quae καρπὸς dicitur: πεδον uero, quae illi proxima est, quae ex quinque ossibus constructa est: quibus adiunguntur pedis digiti, & metacarpio in manu respondet. Itaque constat à Celso plantam uocari, quae ex utraque hac parte constat: sicut in manu palmam, quae & κάρπον continet, & μετακάρητον, ut modo dictum est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
