# De differentiis animalium 502-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CCXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/502-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/502-2

CCXVIII. Cap. YN ligno gignitur animal candidum, quod omnium animalium esse miInimum existimatur, nomine acari. Sunt & cosses in uermium genere qui I in ligno nascuntur: hos & cossos quoque uocant nonnulli. Vermiculantur enim magis minusue omnes fere arbores: idque aues, caui corporis sono experiuntur. IX. A periuntur. Iam quidem & hoc luxuria esse coepit: pręgrandesque roborum delicatiore sunt in cibo, cossos uocant, atque etiam in farina saginati, hi quoque altiles fiunt. Maxime autem arborum haec sentiunt, pyri, mali, fici: minusque quae amarae sunt & odoratae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
