Latin
CCXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 504-2
Unproofread scanNot analysed yet
ligno nascuntur. Teredo. strum atque oleam, quas amaritudinis causa, neque teredo neque uermicu E lus rodit. Dicunt &pinum plusquam abietem corrodi à teredine posse: hanc enim esse amaram, pinum uero dulcedinis nonnihil habere. Tineae, quae graece τῆς uocantur, in lanis &quibusuis lanitio confectis, praesertim pul6 uerulentis, oriuntur: atque etiam magis si araneus unâ includatur: si quid enim humoris inest, hic absorbens exsiccat. Nascitur autem &in tunicis hoc uermiculi genus: &in cera quoque uetusta. Necnon in chartis librisue gi gnuntur bestiolae perquam paruae, partim similes iis quae in ueste: partim uero scorpioni, sed sine cauda.