# De differentiis animalium 504-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CCXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/504-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/504-2

ligno nascuntur. Teredo. strum atque oleam, quas amaritudinis causa, neque teredo neque uermicu E lus rodit. Dicunt & pinum plusquam abietem corrodi à teredine posse: hanc enim esse amaram, pinum uero dulcedinis nonnihil habere. Tineae, quae graece τῆς uocantur, in lanis & quibusuis lanitio confectis, praesertim pul6 uerulentis, oriuntur: atque etiam magis si araneus unâ includatur: si quid enim humoris inest, hic absorbens exsiccat. Nascitur autem & in tunicis hoc uermiculi genus: & in cera quoque uetusta. Necnon in chartis librisue gi gnuntur bestiolae perquam paruae, partim similes iis quae in ueste: partim uero scorpioni, sed sine cauda.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
