# De differentiis animalium 505

Edward Wotton, De differentiis animalium, CCXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505

Gignitur enim in libris bestiola scorpioni simi lis, quae & chelas brachiaue forcipibus bisulcis dentata habet. Sunt & cosses, &c. Σκλικας ἐκ τῶν δένόρων, Theodorus Cossos uertit. Pascitur Picus Martius cossis: Et cum cossos uenatur, tam uehementer excauare, ut sternere arbores dicatur. Huius generis uermium meminit & Galenus inter alimenta, lib. 3 De aliment. Theophrastus, &c. Tria tantum genera posuit Theophrastus. 3. Quos Theophrastus σκόλικας καὶ θρίπας dixit, Theod. uermiculos & tineas uertit. Plinius: Tineas & thripas uocauit. & culicibus similes thripas dixit: thripes etiam uermiculos significare uidentur qui radices siccas erodunt: unde radices θριπίδστοι dicuntur apud TheoNam si offensa materies, &c. Graece ita habetur πιπτοκοπη θέντα γὰρ phrastum. 4 ὅταν εἰς τὴν θάλαττην ἐλκυσθῇ, ζέγει. 5 Teredinem, &c. In uestibus quoque & in carne sunt teredines. Plinius lib. 8. cap. 48 de Seruij Tullij praetextu, Mirum nec teredinum iniurias sensisse, &c. lib. uero 28. cap. 11. Carnes nullas teredinem sentire, inquit, luna decrescente induratas sale. 6 In lanis quibusuis, &c. Tinea lanaria recte dicetur, ut altera lignaria, mea certe opinione. De nonnullis quae in aliis stirpibus, aut fructibus creantur,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
