# De differentiis animalium 506-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/506-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/506-2

IN Cypro insula aerariis fornacibus, ubi chalcites lapis ingestus pluribus Bestiolae? igne genitae. Idiebus crematur, bestiolae in medio igne nascuntur pennatae: paulo muscis grandioribus maiores, quae per ignem saliunt atque ambulant. Volat Pyralis. pennatum quadrupes, inquit Plinius, appellaturque pyralis, à quibusdan Pyrausta. pyrausta. Quandiu est in igne, uiuit: emoritur autem hoc genus, cum ab Pyrigon. igne dimotum est, longioreue paulo uolatu euasit. At uero aliis pyrausta, cum flamma uel maxime uiget, aduolat: atque delapsus uiuus comburitur. Vermes in niIn niue uetustiore gignuntur uermes qui & hirti sunt & rubidi: quonian tte. & ipsa nix uetustate rufescit. In alia etiam niue & candidi & grandiores D inueniuntur. Torpent omnes, ac difficulter mouentur. Emoritur & hoc ge nus si à niue dimoueatur. Apollonides σκόλικας, id est uermes. Theophaδριπα, oripae. nes ἑαιπὰς, bestiolas uocauit in niue prognatas, in quibus & aquam puran & potabilem inueniri tradunt. Nec aliter in niue haec animalcula procreaΚἄνωπες ex ri quàm in fornacibus metallicis κόνωπας, id est culices, vt uocant, ex flamma igne. & scintillulis. In luto, humescenteque humo sponte proueniunt, quae γῆς Γῆς ἐν τόρα. 2 εἴτερα, id est, intestina terrae uocantur, & uermes terreni atque lumbrici. Ver Intestina terra mis haec habent naturam, corpus uero anguillarum: oculi his nulli. Ita in Vermes terregrediuntur, ut praecedente parte priore, quod reliquum est corporis ad illam ni. Lumbrici. contrahant, atque hoc pacto ex uno loco in alium feruntur. Oriuntur autem tum in mari, tum etiam in fluuiis stagnisque, putredinis maxime ratione, E sed in mari qua algae fiunt: in stagnis autem & fluuiis iuxta ripas. Terreni uermes triti praecisos neruos glutinant impositi: uulnera uero recentia adeo conglutinant, ut neruos quoque abscissos illitis, solidari intra septimum diem Democritus persuaserit: itaque in melle seruandos censet. Cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida uel simblio melle. Quidam arefactis in sole ad uulnera ex aceto utuntur: nec soluunt nisi biduo intermisso. Igni sacro terreni uermes ex aceto illiti medentur. Capilli ne canescant, eorum cinere praestari, admixto oleo tradunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
