Latin
Cap. CCXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 507-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCXXI. gignuntur. N excrementis adhuc intra animal contentis oriuntur lumbrici, (λμινθας IGraeci uocant) aliorum uermium more, qui ex putredine ortum habent, ex cruda scilicet &crassa pituita. Tria horum genera, latum, teres, &quod ascarida appellatur. Sunt porro ascaridae paruuli quidam lumbrici, qui parte H potissimum inferiore plenioris intestini, quae podici proxima est, gignuntur, uehementem pruritum loco afferentes: apparentque plurimi in iumen, tis qui male cibum concoquunt. Sentiunt hoc malum homines praecipue ante pubertatem: uehementioramque medicamenta ad earum curationem desiderant, quàm lumbrici teretes. Ex ascarida nihil aliud procreari potest: la tum autem genus solum intestino adhaerens, parit simile cucumeris semini: quo indicio medici id genus lumbrici inesse intelligunt. Est uero latum il lud genus ueluti pellicula intrinsecus intestina contegens, in corpus quoddam uiuum permutata. Longissimus hic lumbricus, &qui saepe per tota proten ditur intestina. Egeriturque nonnunquam integer, tricenum pedum, aliquando IX. A quando &plurium longitudine. Nonnunquam particulatim eiicitur. Di3 citur &κειρία &ταινία, quod fasciis institisue similis sit. Rarior hic uisitur At Κειρία. Ταινία.