# De differentiis animalium 507-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/507-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/507-2

Cap. CCXXI. gignuntur. N excrementis adhuc intra animal contentis oriuntur lumbrici, (λμινθας IGraeci uocant) aliorum uermium more, qui ex putredine ortum habent, ex cruda scilicet & crassa pituita. Tria horum genera, latum, teres, & quod ascarida appellatur. Sunt porro ascaridae paruuli quidam lumbrici, qui parte H potissimum inferiore plenioris intestini, quae podici proxima est, gignuntur, uehementem pruritum loco afferentes: apparentque plurimi in iumen, tis qui male cibum concoquunt. Sentiunt hoc malum homines praecipue ante pubertatem: uehementioramque medicamenta ad earum curationem desiderant, quàm lumbrici teretes. Ex ascarida nihil aliud procreari potest: la tum autem genus solum intestino adhaerens, parit simile cucumeris semini: quo indicio medici id genus lumbrici inesse intelligunt. Est uero latum il lud genus ueluti pellicula intrinsecus intestina contegens, in corpus quoddam uiuum permutata. Longissimus hic lumbricus, & qui saepe per tota proten ditur intestina. Egeriturque nonnunquam integer, tricenum pedum, aliquando IX. A quando & plurium longitudine. Nonnunquam particulatim eiicitur. Di3 citur & κειρία & ταινία, quod fasciis institisue similis sit. Rarior hic uisitur At Κειρία. Ταινία.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
