# De differentiis animalium 508

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/508

lumbricus teres frequentior, ac proinde nulli non cognita forma eius est. Lumbricis In superioribus maxime intestinis gignuntur teretes adeo, ut ad uentricu teres. lum ipsum nonnunquam ascendant, & per os quandoque aut nares efferam Ἐλμὶς στρογύ tur. In pueris multi, & frequentius quàm Ascarides procreantur: faciliusque λη. medicamentis amaris deiiciuntur quàm alij. In cruribus frequenter, nonnunquam uero & in brachiorum musculis, lateribusque ipsis nascuntur uermes qui dracunculi uocantur: specie terrę uermibus similes, quandoque Dracunculus, δρακάντιον. magni, nonnunquam uero minores. In Aethiopia Indiaque, & quae supra Aegyptum sunt locis, frequentius hoc malum contingit. Estque eorum ge neratio lumbricis uentris quos latos uocant, non dissimilis: sub cute namque B mouentur uiui, nihildum afferentes molestiae: procedente deinde tempore, ad alterum eius finem suppuratur locus, cutisque aperitur, & dracunculi caput exeritur: quem si in curando traxeris, dolor uehemens excitatur, prae sertim si intra trahendum rumpatur dracunculus: quod enim relinquitur dolores affert molestissimos. Hęc Leonides. At Soranus animal esse dracunculum hunc negat: sed neruosam quandam substantiam esse affirmat, quae non mouetur, sed motum quendam habere uidetur. Est uermiculus in lingua canum, qui uocatur à Graecis lytta: quo exempto infantibus catulis, nec Lytta. rabidi fiunt, nec fastidium sentiunt. Quem infestat uermiculus, qui in ipse discrimine ungulae nascitur, cum idem locus tubertulum habet, cuius media ferè parte, canino similis extat pilus, eique subest uermiculus. Ferro cau C tissime tuberculum circunsecari oportet, ne dum amputatur, etiam quod infra est animal uulneremus: id enim cum sauciatur, uenenatam sanie mit tit, qua respersum uulnus insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. Piscibus (ut supra dictum est) innascuntur quaedam minuta animalia quae partum expellunt. Narrant & bestiolas quasdam uelut lumbricos intra spon gias consistere atque ali, quos & euulsis spongiis pisciculi saxatiles deuorant. 1 Intra animal, &c. Intestinorum animalia uocat haec Plinius. 2. In iumentis qui male, &c. Solent uitulis, inquit Columella, nocere lumbrici, qui fere cruditatibus naDicitur & κειρία & ταινία, &c. Plinius: Tineam uocat, nisi codices sint scuntur. mendosi: pro taenia. De iis quae carnis uiuae humore aluntur, ut pulice, pediculo, ri

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
