# De differentiis animalium 51

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/51

Malleoli situm imitantur aurium: quippe qui latera teneant imi cruris, quomodo aures iunctae lateribus capitis habentur. Brachia è latere corporis dextro sinistroque dependent, atque se intro flectunt: ita ut homini potissimum crurum & brachiorum deuexa, (κυρτὰ Graeci uocant) aduer sa inter se sint. Et brachiorum prior ea pars sit, quae à pectore est: posterior uero, quae ab scapulis: sicuti interior quae ad latus tendit: exterior quae ab eo recedit: quod ad omnes articulos pertinere etiam patet. Sensuum autem partes sensorias, oculos dico, nares & linguam, eodem scilicet in priorem partem spectantes habemus. Auditus uero sensoriam partem, id est aures, a latere, eodem in orbe quo oculos. Ita partes exteriores collocatae atque dispositae sunt, nominanturque praecipuae: & cognitae per usum situmque B euidentiorem habentur. De partibus interioribus, & primo de capitis partibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
