Latin
Cap. CCXXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 511
Unproofread scanNot analysed yet
Cimices qui in lectis nascuntur, acri facultate praediti sunt: &cum uino aut aceto epoti, adhaerentes hirudines abigere dicun tur. Fabarum cauis inclusi prosunt, si ante accessionem septeni deuorentur, iis qui febre quartana laborant. Percussis uero ab aspide, etiam citra fabas sumpti: olfactu, strangulationibus uuluae concidentes reuocant. Triti &u rinariae fistulae impositi, urinae angustiam quam disuriam dicunt, leuant. Haec Dioscorides. De cimicibus, inquit Galenus, prodidere nonnulli, quòd si ex aceto bibentur, hirudines epotas eiiciant: nobis uero, cum eas perpetuo B ex allij esu abegerimus, minime opus cimicibus fuit. Quae de cimicum na tura dicuntur (ut Plinius refert) tanta authorum asseueratione commendantur, ut quanuis pudenda dictu, ea praeterire fas non sit. Haec contra serpen tum morsus &pręcipue aspidum ualere dicitur: item contra uenena omnia: argumento quòd dicunt gallinas quo die id ederint, non interfici ab aspide: carnes quoque earum percussis plurimum prodesse: ex iis quae tradunt humanissimum est, illinere morsibus cum sanguine testudinis. Item suffitu eorum abigere sanguisugas adhaerentes, haustasque ab animalibus restinguere in potu datos. Quanquam &oculos quidam his inungunt tritis cum sale Cimices agre7 &lacte mulierum: auresque cum melle &rosaceo ammixtis. Eos qui astes. grestes sint &in malua nascantur, crematos cinere permisto rosaceo, infundunt auribus. Caetera quae de his tradunt, uomicae &quartanarum reme dia, aliorumque morborum: quanquam ouo, aut cera, aut faba inclusos cenC sent deuorandos, falsa nec referenda arbitror. Lethargi tamen medicinae cum argumento adhibent, quoniam uincatur somnifica uis, septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos. Et stranguriae fistulae imposuêre: adeo nihil illa rerum omnium parens, sine ingentibus causis genuit. Cimi cibus aduersatur scolopendra, suffituque necat. Carne oriuntur. Nascuntur quoque, inquit Plinius, in sanguine ipso hominis animalia exesura corpus. Pustulae, ιονται. 2 Cynorrhaistae, à quibusdam cynomyae di cuntur, ut notat Hermolaus. 3 Κρότωνα Theodorus rediuum uocat, forsitan ex Columellae authoritate lib. 6. Verum considerandum ne deprauata sint quaedam CoCrotones Rediuus. lumellae exemplaria, rediui pro ricini habentia, uti in aliis legitur. 4 in gramine oriuntur, inquit Aristoteles. An idem sit animalis genus; an corrupta sit Sordes aridas, κόποςς ξηρά. Generantur sordibus aridi soli, inquit Plinius: in litera? 5 Puquibusdam exemplaribus Plinianis, non aridi soli, sed à radiis solis, legitur. 6 Pulex. lex apud Columellam in horto, pro uermiculo aut eruca quadam accipitur, herbaE malua cimicrodente. 7. In malua, &c. Plinius. E malua cimices infunduntur auribus cum rosacec ces. CCXXIII. De blattis. Cap. Blatta.