# De differentiis animalium 514.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 514.5 to 514.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/514.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/514.5

habent enim ouum primo indiscretum, mox discretum in plura: & pariunt omnia im-H perfecta more ouiparorum piscium. In sepiis & lolliginibus uulua ita articulata est, ut bifida cernatur: at polyporum ouum simplex uidetur, ob uteri formam, quae specie rotunda conglobataque est. Differunt foeminae à maribus, quòd in mare meatus quidam subditus gulae à cerebro in ima aluei pertendit, idque ipsum ad quod fertur speciem mammae imitatur: in foemi na duplex idem illud supraque positum habetur. utroque tamen in sexu corpuscula quaedam subrubra parti eiusmodi subiuncta spectantur. Mollia fere tota carnosa & tactui cedentia sunt: nihil enim ossis, nihil ferè terreni ha bere discretum uidentur, quod dignum effatu sit: ne tamen corpus eorum A facile pereat, naturam inter carnem & neruum obtinent. mollis enim ut ca ro, sed intendi potest ut neruus. Fissilis autem caro eorum est, uerum non per directum, sed in anfractum: cuteque omnibus intecta est, uti modo dictum est: quaedam etiam ueluti capillamenta in corpore omnium habentur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
