# De differentiis animalium 515.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 515.5 to 515.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/515.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/515.5

At si probe concoquatur uberius alimentum corD pori praebet, sed crudi humoris plurimum creat: succumque crassum & tenacem. Venerem concitare mollia in cibo, prodidit Diocles, maxime uero polypos. 1 Fistulam, &c. Videtur. Theodorus in hoc Aristotelis loco, atque etiam Plinius, fistulam hanc polypo tantum tribuere, & sane per obscure pronuntiat haec Aristoteles: sed longe aptius eadem in lib. de respiratione explicat, ubi aperte mollibus omnibus Hunc humorem pro sanguine his inesfistulam ante cerebrum inesse ostendit. 2 se sentit Plinius. 3 Admota potius tergo, πρὸς τὰ πρανῇ μᾶλλον. 4 Continetur tunica, &c. Tunicam hanc in polypo μῆκωνα uocat Athenaeus. Cap. CCXAV. De polypo. POlypus è mollium genere animal, ab aliis mollibus hoc praecipue differt quod eius alueus (quem caput polypi uocant nonnulli) paruus est & cru ra praelonga: cum caeteris ediuerso, alueus amplus est, crura breuia. Haec po E lypo, ut & aliis, octona (sed quatuor quę in medio sunt maxima) quibus mai nuum loco pedumque utitur. Nam duobus quae supra os sita sunt, cibum ori 2 admouet: ultimo uero, quod & acutius & solum albicans est, & parte sui extrema bifurcatum dorsoque adnexum in coitu utitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
