# De differentiis animalium 517

Edward Wotton, De differentiis animalium, FERENTIIS LIBER X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/517

Polypus foemina modo incubat ouis, modo in ore sui cubilis assidens, brachium super oua exporre ctum tenet: uel ut Plinius refert, modo in cauernis sedet, modo cauernam cancellato brachiorum implexu claudit. Polyporum itaque ouis diebus post quinquaginta maxime ruptis, polypuli modo araneorum perquam multi exserpunt, quorum natura sigillatim nondum in omnibus membris conspicua est, quanquam forma satis nota apparet: sed ob exiguitatem imbecillitatemque copia interit. Iam nonnulli adeo spectantur exigui, ut nulla parB tium constent distinctione, quanuis ad tactum moueantur. Dum fouent po lypi oua, deterrimi efficiuntur: haud enim pastum prodire patiuntur. Biennio non amplius uiuit polypus magna ex parte: sua enim natura tabi obno xius est: indicium autem ne bimatum compleant esse uidetur, quòd ab ortu eorum (qui aestate fit) ad autumnum, non facile grandem polypum uideris, cum paulo ante id tempus praegrandes spectentur: à partu ita senescere debilitarique tam marem quàm foeminam ferunt, uel ut à pisciculis deuorem. tur, & facile à suis detrahantur cubilibus: cum antea nihil tale his usu eueniat: tum uero paruos nouellosque quanuis recens natos, tamen nullo eiusmodi malo affici narrant: quinimo ualidiores esse quàm grandes confir mant. Polypus fatuus quidem est, cum ad manum hominis demissam acce C dat: sed prudens rei familiaris, cum omnia colligat, & suo in domicilio recondat: cumque consumpserit quantum utile sit, abigit testas, & cancrorum crustas, & putamina conchularum, & spinas pisciculorum. Sui etiam mutatione coloris uenatur pisces: trahit enim colorem similem iis quibus appropinquarit saxis: quod idem etiam cum metuerit facit. Mirum quod de huius ingenio prodidit Ouidius: polypum hamos appetere, brachiisque conplecti, non morsu: nec prius dimittere quàm escam circunroserit, aut arum dine leuatum extra aquam. Trebius niger prodidit, nullum esse atrocius animal ad conficiendum hominem in aqua: luctatur enim complexu, & sorbet acetabulis, & numeroso suctu detrahit eum. In naufragos urinantensus impetum capit: sed si inuertatur elanguescit uis: exporrigunt enim sese reD supinati. Morsu non laedit polypus, sed sanie quadam noxia quae è corpore eius effluit, ut prodidit Oppianus. Mollium unus polypus exit in siccum, graditur per asperiora, uitat leuia. In cibo datus, uenerem concitat omnium mollium maxime: iurulentus aluum reddit humidam, si uehementer co quatur. De polypo & haec traduntur: muriam ipsum ex sese emittere, & ideo non debere addi in coquendo: secari arundine: ferro enim infici uitiumque trahere. Polyporum genera plura sunt: unum conspectius & maximum: cuius generis qui prope terram degunt, maiores sunt quàm pelagij: alterum corpore exiguo uarioque est, cibo ineptum: aliud quod heledonam uocant, Heledona. crurum prolixitate diuersum (crura enim habet longa) & quod unum ex mollium numero simplicem in brachiis acetabulorum ordinem habeat: Boletena. Ozolis. Ozaena. Osmylia. Nautilus Nauticus Quum polypi Inter duo pri ma brachia. Plinius, ut in fra. Nautilus. Pompilis. Nauplium. Χελιδῶν. Hirundo.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
