Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 519
Unproofread scanNot analysed yet
Saepius hi iuxta terram pascuntur: unde euenit ut fluctibus iactati, in aridum elidantur, testa dilapsa nudi capiantur, aut in terra emoriantur. Constant exiguo corpore, facie simili bo letenis: polypus hic nauticus, natura &uitę muneribus singularis est: nauigat enim per maris summa elatus de imo gurgite: effert se testa inuersa, ut ascendere possit facilius, &inani scapha enauiget: ubi uero emerserit, con cham reuertit. Habet inter sua brachia membranulam quandam annexam similem iis quae digitis insertae palmipedum continentur: uerum illae crassiusculae sunt, haec praetenuis est, &araneae speciem imitatur: hac uelificat cum aura inspirat: cirrosque pro gubernaculis utroque demittit latere: si quid metuerit, concham protinus mari replet, atque ita demergit. De gene ratione incrementoque eius conchae, nihil adhuc exploratum habemus, inquit Aristoteles: uidetur tamen non ex coitu gigni, sed ut caeterae conchae prouenire: nec uero an concha solutus uiuere possit, certum adhuc est. Est &alius polypus, qui cochlearum more siliceo tegmine ita muniatur, ut nunquam egredi soleat, suaque interdum brachia exerat. Haec Aristoteles. Nautilon Plinius ab aliis pompilon uocari tradit. Supinus hic, inquit, in G summa aequorum peruenit, ita se paulatim subrigens, ut emissa omni per fistulam aqua, uelut exoneratus sentina, facile nauiget: postea duo prima brachia retorquens, membranam inter illa mirae tenuitatis extendit: qua uelificante in auras, caeteris subremigans brachiis, media cauda ut gubernaculo se regit: ita uadit alto liburnicarum gaudens imagine: si quid pauoris interueniat, hausta se mergens aqua. Nauigeram similitudinem &aliam in Propontide uisam sibi prodit Mutianus: concham esse acatij modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata: in hac condi nauplium, animal sepiae simile ludendi societate sola: duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim uectorem demissis palmulis ferire ut remis: si uero flatus inuitent, easdem 6 in usu gubernaculi porrigi, pandique concharum sinus aurae: huius uolu-H ptatem esse ut ferat, illius ut regat: simulque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam uisu forte tristi. Polypo similis chelido est, id est, 7 hirundo, inquit Diphilus: humentibus membranis uolant in mari hirundi nes, ut siccis inter tecta uespertilio. Volat hirundo sane perquam similis uo lucri hirundini, ut inquit Plinius: Sublimisque adeo uolitat cum maiorem piscem metuerit, ut haudquaquam mare attingat: altiusque in uolatu sese attollit quàm miluus, non tam alte tamen quam lolligo. Et pinnis stridere sentiuntur hirundines in uolatu: sunt enim his pennae latae &longae.