# De differentiis animalium 520-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, FERENTIIS LIBER X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/520-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/520-2

ingrediendi. Ipsa autem inter se discrepant, quatenus lolligo longior, se Lollius, Τευ θές. C pia latior est: lolligine uero longe grandior, qui lollius nominatur: sed se pias quoque aliquas in bina augeri cubita notum est. Sepiae, lolligini, & lol lio durum quiddam, ut diximus, ac solidum intus per dorsum & corporis prona continetur, quod non eodem appellant nomine: sed quod insertum Sepium, sepiis est, sepium uocatur: quod lolliginibus id ἔιφος, id est, gladiolum. Diffe Σηπίον. runt enim qua sepium robustum latumque est, inter spinam & os median2iτος prae se ferens naturam, fungosam intra se complectens & friabilem cor Gladiolus. pulentiam. Gladiolus arctior & cartilaginosior est. Forma etiam discrepant, pro alueorum modo quibus inserta continentur. Sepiae quoque lolligines & lollij peculiares binas sortiuntur promuscides, longas, asperiusculas, quibus capiunt & ad ora admouent cibos: iis etiam quoties tempestates urgent, D ad saxa aliqua adhęrentes, se ueluti anchoris iactis stabiliunt. Non simili ut polypi modo constant, quoniam uim nandi tantummodo habent, cum po lypi uel ingredi possint: habent enim pedes exiguos & breues, supra dentes, senos, eorumque duos nouissimos maiores: reliquos autem octonorum duos infrà, omnium maximos. Pinnula quae alueum circundat, sepiae angusta, quae lolligini latior est. Inter marem & foeminam tam in lolliginum quàm 1 sepiarum genere, hoc interest, quòd foemina intestina continet duo ueluti mammas, quae si aluo dissecta inspectes, facile uideris: mas omnino iis ca2 ret. Et praeterea sepia mas uarius magis quàm foemina, dorsoque atriore est: & partes omnes asperiores habet quam foemina, & lineis interuenientibus uarias, & caudam quoque acutiorem. Mas quoque iuuantior & fortior est, constantiaeque maioris. cum enim sepia icta est tridente, mas foeminam adiu E uat: foemina mare percusso, fugam arripit. Foeminae uulua ita articulata est, ut bifida cernatur, & propterea oua gemina apparent.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
