# De differentiis animalium 523

Edward Wotton, De differentiis animalium, FERENTIIS LIBER X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/523

Facie quoque à lolligine dissidet: pars enim lollij quae exit in acutum, latior est: pin-E nulae etiam circundantes illae totum in lollio ambiunt, iunctae perpetuaeque, cum in lolligine partem aliquam relinquant. Colore subrufo est: dentem habet utrunque nigrum, & accipitris rostro figura non dissimilem, maiorem suprâ, infrà minorem. Discisso alueo uentriculus suillo similis uidebitur: pelagius est non alio modo quàm lolligo. Hoc in loco πευδὸς habetur, non τευθις in exemplaribus Graecis. 2 Lollius à lolligine an specie differat, an solo sexu, quod scilicet lollius mas sit, lolligo foemina, considerandum: uidebitur certe eadem species ex Aristotele tam lib. histor. 4, quàm quarto de part. CCXXVIII. De lepore marino. Cap. Olligini paruae similis est lepus marinus, ut Dioscorides author est: ut Luero alij, specie similis est cochleae tegmine nudatae. animal paruum, fe

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
